- PASSER
- I.PASSERGraece ςτρουθὸς, de gallina quoque nonnumquam usurpatur; uti Hebraei nomine tsippor, tum in specie passerem, tum in genere avem, notant. Nicander in Alexipharmacis, v. 16.Η᾿έτι μυελόεντα χαλικρότερον ποτὸν ἴσχοιςΟ῎ρνιθος ςτρουθοῖο κατοιχάδος.Sive aliquod medullosum meracum potabile pharmacum habeas,Ex ave passere domestica. i. e. ex gallina.Et rursus v. 535.Η᾿έ πάτον ςτρουςθοῖο κατοικάδος.Passeris domestici. i. e. gallinae.Unde factum, ut τρουςθὸς diceretur gallina illa Libyca, avium longe maxima, unô verbô Struthie. Quod imitati Romani Scriptores struthionem appellant marinum passerem. Plautus in Persa Actu 2. sc. 2. v. 17.Vola curriculo. P. Isiuc marinus passer per circum solet.Ausonius Ep. 11. v. 3.Ovum tu quoque passeris marini, etc.Coeterum passerem domesticum, (nam varia eius genera faciunt Arabes, ut videbimus infra) sic describit Damir: Pugnacis estnaturae. Nempe ferinum ei aliquid inest a natura. Proinde car??? vescitur et pullos suos non cibat, rostrô in illorum ora insertô. Sed tum avibus non rapacibus hoc illi commune est, quod non habet ungues, quibus laniet, neque rostrum aduncum et grana ac olera comedit. Cum in arborem incidit, e quatuor digitis tres in anteriora porrigit et unum retro ——— Mas a femina distinguitur nigrâ barbâ, quam habet ad instar viri, hici aut gaili. Nusquam est avis aut fera aut iumentum in prolem propensius, quodque vehementius amet. Unde est, quod pullos et nidum in locis cultis collocat. et sub aedium tectis, metu rapacium. Cum desolatur urbs, ex ea excedunt passeres, et simul cum incolis redeunt. Passer ambulare nescit, nec nisi saltuatim fertur — —— plerumque ultra annum non vivit. Dociles habet pullos supra vulgus avium, it ut vocati respondeant. Passerem a parasanga redire, testatur Algiahtd. Garritus eius proprie tsaphseph, Esaiae c. 38. v. 14. Graece τρίζειν, Il. β. v. 314. ubi draco passerculos octo, cum matre,——— ἐλεεινὰ κατήςθιε τετριγῶτας.miserabiliter voravit siridentes.Vocis quod attinet etymon, posset dici ex Hebr. tsippor orta. Sed Salmas. ad Solin. observat, passerem etiam passam dici, ut Gallice paisse, passeram feminam. Passa autem ex Aeolico πίζα, pro σπίξα, frmgillus, avis passeri similis. Hesych. Σπίξα ὀρνιθάριον, ςτρουθίῳ παρεμφερὲς. Et quandoque avicula in genere, ut in Timone, apud Laertium de Arcesilao,Οἱ δέ μεν ἤῦτε γλαῦκα πέρι σπίζαι τερατοῦντο,Illum autem mirabantur, ut aviculae circa noctuam.Usus huius aviculae non unus. In Sacris, indigitatur secundum complures, Levit. c. 14. v. 4. ubi agitur de duobus tsipproim, quarum unâ caesâ, alterâ emissâ, purgabatur leprosus, et domus etiam leprâ infecta. Sed aves in genere hic denotari, pluribus docet Bochart. At apud Athenienses sacra haec Aefculapio avis, unde Atarben, quod ad necem verberasset passerem Aesculapii, ad mortem damnatum esse, refert Aelian. l. 5. c. 17. Etiams Veneris currum a passeribus trahi, finxit Sappho; et a passere, qui cicadâ discerptâ partem in aede Bellonae reliquit, cum altera parte avolavit, primi belli civilis augurium Romanis captum, tradit in Sylla Plut. In esu, merulis ac turdis passeres iungit Galenus de Alim. facult. l. 3. c. 19. quô fine auctumnales praecipue commendantur, quoniam tum, ob messem et vindemiam, pinguioris ac melioris succi fiunt, Voss. de Idolol. l. 3. c. 92. Porro ad lusum idonea haec avis. Arnob. l. 7. Ut paervuli pusiones ----- passerculos, populos, panes accipiunt, quibus avocare se possint. Vide et quae mox dicemus de passere Catulli etc. Plura vero hanc in rem, apud sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 18. et seqq. ut et supra, voce Fringilla. Notus Passer Catullianus, de quo canit ille Poeta, Epigr. 2.Passer deliciae meae puellae,Qui cum ludere, quem in sinu tenere,Quoi primum digitum dare adpetentiEt acris solet incitare morsus etc.Ut et alter, puellae Amstelodamensis, artem nendi edoctus, apud Casparum Barlaeum in Carm. Nec omittendus Passer Indicus, ob eximiam in exstruendo nido sagacitatem, εἰρωνικῶς passer stultus nominatur, de quo vide Cardanum de Subtil. l. 10. etc. PASSERUM, APUD ARABES SCRIPTORES, VARIAE SPECIES. Abubarakis, avicula canora, longô collô et pedibus, pennis rubris, flavis, viridibus et caeruleis, colores subinde mutans. Acanthis seu Acanthyllis, Gall. Serin, Latine carduelis, ex spinis victitans: unde illi cum asino, qui eas teneras depascitur, inimicitia. Andalib, avis species, philomelae similis. Bulbul, Latine philomela. Hamra alaudae species rubra. Hassun, a pulchritudine nomen habens. Kubaa, avicula varia, collum in metu contrahens, unde nomen. Kubbara, i. e. corydalus. Mechaci, a sibilo dicta. Passer Domesticus, vide supra. Passer Paradisi, hirundo. Saphir, quae totâ nocte sibilat, capite inclinatô et pedibus ad arborem applicatis. Savva, avicula rubrô vertice. Suar, passer est, qui vocatus stridendo respondet. Thenavvut, nidum ex arbore suspendit, τῷ saphir non absimilis. Wasa, Latine Regulus.II.PASSERcognomen Cetronii, in antiq. Inscr.III.PASSERnomen loci, cuius meminit Murtial. l. 6. Epigr. 42. v. 5.Non mollis Sinuessa, fervidiqueFluctus Passeris, aut superbus Anxur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.